monumenta.ch > Plinius > sectio 251

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 251
{XCV} sacerdos candida veste cultus arborem scandit, falce aurea demetit, candido id excipitur sago. tum deinde victimas immolant praecantes, suum donum deus prosperum faciat iis quibus dederit. fecunditatem eo poto dari cuicumque animalium sterili arbitrantur, contra venena esse omnia remedio. tanta gentium in rebus frivolis plerumque religio est.